- HOLLANDIA
- HOLLANDIAComitatus Galliae Belgicae, dicta quasi Holtlandia, terra lignosa, ut quidam volunt: alii vero existimant eam dici Hollandiam, quasi tertam cavernosam: alii a foeno Hollandiam, quasi Hoylandiam nominatam arbitrantur: sed alii aliam erymologiam afferunt, dicentes Hollandiam Gothicae et Danlcae gentis coloniam fuisse, ut et Zelandiam, Danosque et Normannos desertis in Codano sinu insulis Olandiae Zelandiqeque, in haec loca migrasle, et a sua patria Hollandiam Zelandiamque nominâsse. Olim dicebatut Batavia, a Batavo vel Battone, ut quidam dicunt, Regis Cattorum fil. Merc. Hugoni Grotio olim nobilissima fuit Batavorum ins. Germanis Gallisque media, posita ad ducendum transmittendumque bellum opportunissima. Nomen habitatoribus et origo a Cattis. Romanâ socierate, extra dilectus, cetera sui iuris egêre; equitandi, nandi pertiâ, fide virtute auxiliarium honorarissimi: nec minus clari eo bello, quo sub initia Vespasiani, Civili Duce, Gallias ad libertatem excitârunt. Post quae tempora modo Franci, modo Saxones, tandem et Angli his partibus sedêre. Sunt qui et Slavos et Varnos adiciant. Eam Ins. Rhenus in Vahlaim et sui nominis alveum distinctus amplectitur. Hodie principium agri Batavi vet. in parte nomen retinens Geldriae accensetur. Vicina huic Transisalania, infra Geldriam, quâ Velavia dicitur Traiectum est. Inde iam Hollandia frequentissime urbibus et vicis habitatur, duobusque angulis in Vahlaim et sinum maris excurrens, sensim aquis uttinque recedentibus, diffusum litus Oceano obicit: cuius Septentrionalia, pars olim Frisiorum, partim armis, partim pactionibus Hollandiae adiecta Westfrisia dicuntur. Ager omnis multis amnium brachiis lacubusque et fossis manu ductis interscislus, pascuis quam segere felicior: piscaturam et navigationem amnes et mare nulli gentrium largius praestant. Huic Zelandia contigua, Utriusque inseslores olim Danos de suis vocabula indidisse; quibusdam coniectura est. Sed vetera monumenta evolventi patebit, hoc commune cunctis insulis esle nomen, illud proprium olim regioni haud magnae, Lugduno non procul, silvis horridae; nam id nomen sonat. Id certum est, ex Sept. populos, cum saepe incendiis, sedibus, et rapinis grassarentur, causam dedisse in commune consulendi, legendique aut accipiendi Principes Comitum vocabulo, qui Francorum primo, post Impp. Germaniae Maiestarem ita observârunt, ut legibus non subderentur. Quae prima illis domus fuerit, ut fere antiqua, incertum. Vulgo recepta opinio, ex Aquitania missos, sed indigenas fuisse, qui multo arctius quondam eo in loco, unde Hollandia fluxerat nomen, imperantes, paulatim creverint, argumentis non carer. Horum primum Theodoricus, a Carolo Calvo Comitis titulo ornatus Normannisque oppositus legitur, circa A. C. 863. e cuius successoribus Vilhelmus Imp. salutatus est A. C. 1248. Per muliebres dein successiones ad Haenovios, post mortem Ioh. Comitis A. C. 1299. Boioaros, Margarethâ Ludovico Bavaro Imp. nuptâ A. C. 1324. Burgundiones, (Philippo Bono neptis suae Iacobae quae Hannoniam, Hollandiam, Zelandiam et Dominium Groninganum renuerat, hereditatem adeunte sec. 15.) Austriacos tandem descensum est; quorum e genere Philippus II. Rex ordine tricesimus prim us fuit: quo privilegia Ordinum convellere et intolerabili rigore Inquisitionem obtrudere contendente, post ultimae patientiae experimenta, iugo excusso, in pristinam libertatem Hollandia rediit, sec. praet. Eam a plaga mundi occidua Britannicum mare, a Sept. Cimbricum ambit et litora pulsat: ab Orru Solis fretum amplum Frisiam procul aperit: ad Euronotum Transisalana et Velavia, ad Austr. Traiectina ditio obtenduntur. Ambitus eius ad 60. milliaria extenditur, latitudo perexigua est. Merc. Ab inundante Oceano una cum Zolandia, Flandria, et maxime Frisia, ingentiaperculit damna, A. C. 1176. Seditione rusticanâ, post mortem Vilhelmi Imp. A. C. 1256. Factionibus Asellarâ et Hamata, quas Margaretha excitavit A. C. 1350. per Annos 200. bello Hispanico praet. sec. et praesenti Gallico insigniter exercita. Vide Matth. Voss. Douzam, Hugon. Grot. in Ann. Belg. Meteran. Strad. Hoofd. etc. Item supra in voce Belgae, et Belgium, Baudr. Hollandia vulgo la Hollande, Hispanis et Italis Olanda, una ex septendecim Provinciis Germ. inf. cum titulo Comitatus, sub Dominio Statuum Provinciarum unitarum Belgii, qui ab ea persaepe dicuntur Status Hollandiae, les Estats d'Hollande: Provincia est ampla, mire rigua, et fertilis. Clauditur ab Occid. mari Germanico, uti a Sept. mari Austrino, quod haber ad Or. ac Dominium Ulttaiectinum, et ad Mer. Zelandiam et Brabantiam ex parte. Dividitur Hollandia in plures partes, quae peculiaria nomina sortiuntur, ut Kennemariam, Waterlandiam, Amstelandiam,Goelandiam, Vornanas insulas Schielandiam, Delflandiam, quae et Maselandia, Rhenolandiam ac similes. Sed maxime communis et alicuius usus divisio est in Australem Hollandiam, Sud-Hollande, ubi alias Batavi populi, et in Septentrionalem, Nort-Hollande, quae et Westfrisia dicitur. Eam pluribus descripsit Ludovic. Guicciardin. Adde huic, ut et Auctoribus supra laudatis Adr. Iun. Barland. Parival. delic. de Hollande, Bentivol. Cardin. qui inter alia, solam Hollandiam, imo unicam eius urbem Amstelodamum, plus navium, quam totam reliquam Europam possidere refert, Cluv. Magin. Morer. qui aerem gravem, solum instabile, et uliginosum, stupendas moles Oceani insultibus obiectas, aliaque addit, etc. Ioseph. Scalig. sic de Hollandia ad Dousam:Ignorata tuae referam miracula terraeDousa, peregrinis non habitura fidem.Omnia lanicium hîc lassat textrina Minervae,Lanigeros tamen hinc scimus abesse greges.Non capiunt operas fabriles oppida vestra,Nulla fabris tamen haec ligna ministrat humus.Horrea triticea rumpunt hîc frugis acervi,Pascuus hîc tamen est, non Cerealis, ager.Hic numerosa meri stipantur dolia cellis,Quae vineta colat, nulla putator habet.Hîc nulla, aus certe seges, est rarissima lini:Linifici tamen est copia maior ubi?Hîc mediis habitamus aquis, quis credere possit?Et tamen hîc nullae, Dousa, bibuntur aquae.Ab Hollandiae prov. Belgium unitum, vulgô dicitur la Hollande apud exteros: Et sub Hollandia, seu, et melius, sub Belgio unito, sunt etiam Comitatus Zelandiae, la Zelande, Comitarus Zutphaniae, le Comte de Zutphen, Dominium Ultraiecti, la Seigneur ie d'Utrecht, Transisalania, l'Over-Issel, Frisia Occidentalis, la Frise, Dominium Groningae, la Seigneurie de Groningue, et Geldria inferior, la basse Gueldre, uti etiam pars Borealis Brabantiae Ducatus, minuta pars Flandriae, Traiectum ad Mosam, Maestricht, aliquot loca Ducatus Limburgi et Cliviae, Rhenoberga, Rhinberg, in ditione Coloniensi, et Embda, Embden, in Frisia Or. Hollandorum etiam seu Statuum Belgii uniti dominio subsunt in Africa Mina et aliquot fortalitia in ora Guineae regionis et Nigritarum; in America Sept. novum Belgium, le nouveau Pais-Bas, et aliquor insulae Antillae, uti et Curasoa in ora Venezuelae; in Asia autem eis subsunt Malaca, Malaca, in India extra Gangem, Batavia, Batavia, in Iava ins. insulae Moluccae propriae in mari Indico pro maiori parte, uti insulae Ambonia et Banda in eodem tractu, aliquor arces in ora sinus Bengalae, Columbum, Colombo, arx Taprobanae ins. et Cocinum, Cochin, Cananora, Cananor, et aliquot portus in ora Indiae intra Gangem.Urbes Hollandiae praecipuae.Alcmaria Alcmaar. Amstelodamum, Amsterdam. Briela, Briel. Delphi, Deft. Dorderacum, Dordrecht, seu Dort. Enchusa, Enchuysen. Gertrudenberga, Geertruydenberg. Gorichemum, Gornichem seu Gorkom. Gouda, Goude. Haga Comitis, s'Graavenhaage, seu la Haye. Harlemum, Haarlem. Horna, Hoorn. Lugdunum Barvaorum, Leyden. Medemelaca, Medemblik. Purmerenda, Purmerent. Roterodamum, Rotterdam. Schoonhovia, Schoonhoven. Scidamum, Schiedam, etc. Ex his cum sex olim efsent, quae una cum Nobilitate de rebus plerisque consulerent, Dordracum, Hatlemum, Delphi, Lugdunum, Amstelodamum et Gouda, Gulielmus Arausionensis Princeps, Belgicae libertatis Vindex minores adusque duodecim admisit, quarum nomina et ordo: in Austrina parte Roterodamum, Gorichemum, Scidamum, Schoonhovia, et in ins. Mosae Brila: ad Sept. Alcmaria, Horna, Enchusa, ibidemque in aquoso receslu, qui Waterlandia dicitur, Edamum et Monachodamum, nec longe Medemelaca, et Purmerenda, A. C. 1572. Grorius. Exiguus enim hic terrae angulus, qui 60. leuc. in ambitu continens faex horarum spatio totus peragrari potest, ultra 400. pagos, 29. urbes muris cinctas complecititur, et Comopolim Hagam Comitis, in qua 2000. aedium, quamque cum Ctesiphonte ad Tigrim fluv. ubi Parthorum Reges hiemare soliti, iure comparaveris, Becmann.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.